|
1. Igitur apud Ariminum,
urbem Italiae, synodum congregari iubet; idque Tauro praefecto imperat, ut
collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent,
promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset.
2. ita missis per
Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri officialibus, acciti
aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum
convenire; quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat.
3. sed id nostris, id est
Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens visum; repudiatis fiscalibus propriis
cum sumptibus vivere maluerunt. tres tantum ex Britannia inopia proprii publico
usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes
fiscum gravare quam singulos.
4. hoc ego Gavidium
episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi, sed longe aliter
senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium
haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem gravabant;
ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil memoria dignum traditur,
sed redeo ad ordinem.
5. posteaquam omnes, ut
supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri
optinent, Arriani autem aedem, tum de industria vacantem, orationis loco
capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant.
6. igitur frequentibus
conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non
cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae
esset partium fides vel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis
esse non posse.
7. idem Arriani faciunt
mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore
confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti
et parum cauti; ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio valentes,
veterno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt.
8. sed nostris mandatum, ne
quo modo cum Arrianis communionem inirent omniaque integra synodo reservarent.
|