1. Interim in Oriente
exemplo Occidentalium imperator iubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam
Isauriae oppidum congregari.
2. qua tempestate Hilarius,
quartum iam exsilii annum in Phrygia agens, inter
reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse
compellitur,
3. cum tamen nihil de eo
specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua
omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos
volentes misere. ut ego conicio, Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum
instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset.
4. is ubi Seleuciam venit,
magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat. ac primum
quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides; quia tum, Arrianis prava de nobis
vulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem
secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae
erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium.
5. ita absolutis omnium
animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus
concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique pravae haeresis
auctores atque ab ecclesiae corpore avulsi.
6. in eo numero fuere
Georgius ab Alexandria, Acatius,
Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Evagrius, Theodulus. sed confecta
synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad
regem profecti, satis freti sociorum viribus et principis societate.
|