Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -44-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-44-

 

1. Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant. constantissimus inter eos habebatur noster Foegadius et Servatio Tungrorum episcopus. hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur ac lacrimans obtestatur, mitiora uti consulerent. clausos intra unam urbem episcopos iam septimum mensem agere, iniuria hiemis et inopia confectis nullam spem reversionis dari; quis tandem esset finis?

2. sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. enimvero Foegadius paratum se exsilio atque ad omne supplicium, in quod deposceretur, profiteri; se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum.

3. ita in hoc certamine aliquot dies tracti; ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractior, ad extremum proposita conditione evincitur.

4. namque Valens et Ursatius affirmantes, praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari; et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret?

5. postremo si quid minus plene praesenti fide editum videretur, ipsi adderent, quae addenda putarent; praebituros se in his quae essent adiecta consensum. favorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, iam quoquo modo finem rebus imponere cupientes.

6. dein conceptae a Foegadio et Servatione professiones edi coepere; in quis primum damnatus Arrius totaque eius perfidia ceterum etiam patri aequalis et sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur.

7. tum Valens tamquam nostros adiuvans subiecit sententiam, cui inerat occultus dolus, filium Dei non esse creaturam sicut ceteras creaturas; fefellitque audientes fraus professionis. etenim his verbis, quibus similis esse ceteris creaturis filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur.

8. ita neutra pars vicisse se penitus aut victam putare poterat, quia fides ipsa pro Arrianis, professiones vero postea adiectae pro nostris erant, praeter illam, quam Valens subiunxerat, quae tum non intellecta sero demum animadversa est. hoc vero modo concilium dimissum, bono initio foedo exitu consummatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License