Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -45-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-45-

 

1. Igitur Arriani rebus nimium prospere et secundum vota fluentibus Constantinopolim ad imperatorem concurrunt; ibi repertos Seleuciensis synodi legatos vi regia compellunt, exemplo Occidentalium pravam illam fidem recipere.

2. plerique abnuentes iniuriosa custodia ac fame etiam vexati captivam conscientiam dedere. multi constantius renitentes adempto episcopatu in exsilium detrusi atque in eorum locum alii dati. ita optimis sacerdotibus aut metu territis aut exsilio deductis perfidiae paucorum cuncti concesserant.

3. aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris voluntatem, si forsitan redire ad exsilium iuberetur. is ubi extremum fidei periculum animadvertit, Occidentalibus deceptis Orientales per scelus vinci, tribus libellis publice datis audientiam regis poposcit, ut de fide coram adversariis disceptaret.

4. id vero Arriani maximo opere abnuere. postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis redire ad Gallias iubetur, absque exsilii indulgentia.

5. verum ubi permensus est orbem paene terrarum, male perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole aestuans, cum plerisque videretur non ineundam cum his communionem, qui Ariminensem synodum recepissent, optimum factu arbitratus revocare cunctos ad emendationem et paenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat.

6. resistebat sanis consiliis Saturninus Arelatensium episcopus, vir sane pessimus et ingenio malo pravoque. verum is praeter haeresis infamiam multis atque infandis criminibus convictus ecclesia eiectus est.

7. ita partium vires amisso duce infractae. Paternus etiam a Petrocoriis, aeque vecors nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus; ceteris venia data. illud apud omnes constitit unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis liberatas.

8. ceterum Lucifer tum Antiochiae longe diversa sententia fuit. nam in tantum eos, qui Arimini fuerant, condemnavit, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos vel sub satisfactione vel paenitentia recepissent.

9. id recte an perperam constituerit dicere non ausim. Paulinus et Rhodanius in Phrygia defuncti; Hilarius sexto anno, postquam redierat, in patria obiit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License