1. Igitur post multa inter
eos nec digna memoratu certamina apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui
tum etiam Aquitani episcopi interfuere.
2. verum haeretici
committere se iudicio non ausi; in absentes tamen lata sententia damnatique
Instantius et Salvianus episcopi, Helpidius et Priscillanus laici.
3. additum etiam ut, si qui
damnatos in communionem recepisset, sciret in se eandem sententiam promendam.
atque id Ithacio † Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum
in omnium notitiam deferret et maxime Hyginum extra communionem faceret, qui, cum
primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter depravatus
in communionem eos recepisset.
4. interim Instantius et
Salvianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum etiam laicum, sed principem
malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas vires
suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem
et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese.
5. tum vero Ydacius atque
Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi; sed
parum sanis consiliis saeculares iudices adeunt, ut eorum decretis atque
executionibus haeretici urbibus pellerentur.
6. igitur post multa et
foeda certamina Ydacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore
rescriptum, quo universi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus,
sed extra omnes terras propelli iubebantur. quo comperto Gnostici diffisi rebus
suis, non ausi iudicio certare, sponte cessere, qui episcopi videbantur;
ceteros metus dispersit.
|