Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -49-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-49-

 

1. Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit, quia haeretici corrupto Volventio proconsule vires suas confirmaverant.

2. quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator ecclesiarum reus postulatus, iussusque per atrocem exsecutionem deduci trepidus profugit ad Gallias; ibi Gregorium praefectum adiit. qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores iubet ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis viam ambiendi praecluderet.

3. sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi venalia erant. igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, optinent, ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum vicario deferretur;

4. nam iam proconsulem habere desierant; missique a magistro officiales, qui Ithacium tum in Treveris agentem ad Hispanias retraherent. quos ille callide frustratus, ac postea per Britannium episcopum defensus illusit.

5. iam tum rumor incesserat clemens, Maximum intra Britannias sumpsisse imperium ac brevi in Gallias erupturum. ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis, novi imperatoris adventum exspectare; interim sibi nihil agitandum.

6. igitur ubi Maximus oppidum Treverorum victor ingressus est, ingerit preces plenas in Priscillianum ac socios eius invidiae atque criminum.

7. quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad vicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino, quos labes illa involverat, deduci ad synodum Burdigalensem iubet.

8. ita deducti Instantius et Priscillianus quorum Instantius prior iussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est.

9. Priscillianus vero, ne ab episcopis audiretur, ad principem provocavit. permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam vel in refragantem ferre debuerant aut, si ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reservare, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License