1. Ita omnes, quos causa
involverat, ad regem deducti. secuti etiam accusatores Ydacius et Ithacius
episcopi, quorum studium super expugnandis haereticis non reprehenderem, si non
studio vincendi plus quam oportuit certassent.
2. ac mea quidem sententia
est, mihi tam reos quam accusatores displicere, certe Ithacium nihil pensi,
nihil sancti habuisse definio; fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus,
ventri et gulae plurimum impertiens.
3. hic stultitiae eo usque
processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis
aut propositum erat certare ieiuniis, tamquam Priscilliani socios aut
discipulos in crimen arcesseret.
4. ausus etiam miser est ea
tempestate Martino episcopo, viro plane Apostolis conferendo, palam obiectare
haeresis infamiam.
5. namque tum Martinus apud
Treveros constitutus non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione
desisteret, Maximum orare, ut sanguine infelicium abstineret; satis superque
sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur;
saevum esse et inauditum nefas, ut causam ecclesiae iudex saeculi iudicaret.
6. denique quoad usque
Martinus Treveris fuit, dilata cognitio est; et mox discessurus egregia
auctoritate a Maximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum.
7. sed postea imperator per
Magnum et Rufum episcopos depravatus et a mitioribus consiliis deflexus causam
praefecto Evodio permisit, viro acri et severo.
8. is Priscillianum gemino
iudicio auditum convictumque maleficii nec diffitientem obscenis se studuisse
doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus nudumque orare
solitum, nocentem pronuntiavit redegitque in custodiam, donec ad principem
referret. gesta ad palatium delata censuitque imperator, Priscillianum
sociosque eius capite damnari oportere.
|