Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -51-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-51-

 

1. Ceterum Ithacius videns, quam invidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium iudiciis adstitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto.

2. ac tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus. ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciverant.

3. Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius, quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinancim insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus.

4. itum deinde in reliquos sequentibus iudiciis, damnatique Asarivus et Aurelius diaconus gladio, Tiberianus ademptis bonis in Sylinancim insulam datus. Tertullus, Potamius et Iohannes, tamquam viliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati.

5. hoc fere modo homines luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exsiliis multati; quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum convictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat; solus tamen omnium episcopatu detrusus.

6. nam Ydacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicaverat; sapienter id et verecunde, nisi postea amissum locum repetere temptasset.

7. ceterum Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata latius propagata est. namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt.

8. peremptorum corpora ad Hispanias relata magnisque obsequiis celebrata eorum funera; quin et iurare per Priscillianum summa religio putabatur. at inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod iam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum nullo modo sopiri poterat.

9. et nunc, cum maxime discordiis episcoporum omnia turbari ac misceri cernerentur cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, invidia, factione, libidine, avaritia, arrogantia, somno, desidia depravata,

10. postremo plures adversum paucos bene consulentes insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant; inter haec plebs Dei et optimus unus quisque probro atque ludibrio habebatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License