1. Quibus rebus offensus
Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus
humanum genus decreverat. sed Noë, virum iustum, vita innocens destinatae
exemit sententiae.
2. idem admonitus a Deo
diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit ac
bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis
tribus et totidem nuribus clausus; volucrum etiam paria itidemque diversi
generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluvio absumpta.
3. igitur Noë, cum iam
imbrium vim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus,
id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non
revertente - ut ego conicio, cadaveribus detentum - emisit columbam; quae cum
consistendi locum non repperisset, reversa est.
4. rursum emissa folium
olivae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum
emissa non rediit; unde animadversum aquas destitisse.
5. ita Noë arcam egressus
est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, II CC duos et
quadraginta.
|