1. Ac primum Noë gram Deo
statuit hostiasque ex volucribus immolavit. mox a Deo cum filiis benedicitur,
praeceptumque accepit, ne sanguine vesceretur aut sanguinem hominis effunderet,
quia mundi primordia mandati istius liber Cain maculaverat.
2. igitur vacuo tum saeculo
ex filiis Noë semen fuit; tres enim habuit, Sem, Cham, Iaphet. sed Cham, quod
sopitum vino patrem riserat, maledictum a patre meruit.
3. huius filius, Chus
nomine, Nebroth gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa
traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae
nominatim persequi animus non fuit.
4. sed cum multiplicaretur
humanum genus diversaque loca atque insulas mortales haberent, una tamen omnes
lingua utebantur, donec se in unum dispergenda per totum orbem multitudo
contraxit.
5. his more humani ingenii
consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se invicem
deducerentur.
6. ita turrim facere
aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur,
a sueto sermonis genere multa diverso neque ulli invicem intellecto linguarum
ritu loquebantur; quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum velut
alienigenam facile relinquebat.
7. sed filiis Noë ita
divisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis
contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne memorabile
in se habuit.
|