1. Abraham autem patre
Thara natus post diluvium anno millesimo et septuagesimo. Abraham uxor Sara
dicta est, primaque eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud
Charras una cum patre diversatus est.
2. qua tempestate admonitus
a Deo, domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris filio in
terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen est, consedit.
3. mox annonae inopia
Aegyptum concessit, ac rursum reversus. Loth, prae multitudine familiae a
patruo digressus, ut laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis
consedit. id oppidum infame incolis, viris in viros irruentibus, atque ob id
invisum Deo fuisse traditur.
4. ea tempestate reges
vicinarum gentium in armis erant; cum antea nullum inter mortales certamen
fuisset. sed adversum hos, qui bello vicina temptabant,
reges Sodomorum et Gomorrae vicinarumque regionum in proelium erumpunt,
primoque impetu fusi victoriam concessere. tum a victoribus Sodoma direpta
praedae hostibus fuit, ductusque Loth in captivitatem.
5. quod cum Abraham
comperisset, propere armatis servis suis, numero trecentis decem et octo, reges
victoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit.
6. tum a Melchisedech
sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas dedit. reliqua his, quibus
erepta erant, reddidit.
|