Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -6-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-6-

 

1. Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit; peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos servitium, post libertati restituendos.

2. tunc ei atque uxori eius adiectione unius litterae nomen immutatum; ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est huius operis exponere.

3. eodem tempore Abrahae lex circumcisionis imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum venerat.

4. inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt, quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos cenatosque domi haberet, iuventus improba ex oppido novos hospites ad stuprum flagitabant. Loth pro hospitibus filias offerens, non adquiescentibus, quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur.

5. quem angeli propere ab iniuria vindicantes luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus egressus; interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent.

6. sed mulier parum dicto audiens - humano malo quo aegre vetitis abstinetur -, reflexit oculos statimque in molem conversa traditur.

7. at Sodoma divinis ignibus conflagravit. Loth autem filiae existimantes humanum genus interisse concubitum inebriati patris appetiverunt, unde Moab et Ammon nati sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License