Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -7-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-7-

 

1. Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam centum annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham filium susceperat, Sara expulit; quae habitasse in deserto una cum filio et praesidio Dei defensa traditur.

2. nec multum post Deus Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset gladiumque educeret, vox missa de caelo est, puero parceret; victimae aries praesto fuit. consummatoque sacrificio Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat.

3. at Sara, cum septimum et vigesimum et centesimum annum ageret, decessit; corpus cura viri sepultum in Chebron, Chananaeorum oppido, etenim illic Abraham commorabatur.

4. tum Abraham Isaac filium iuvenilis aetatis videns, siquidem cum quadragesimum annum aetatis ageret, servo suo imperavit uxorem ei quaereret, ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus videbatur; modo ut inventam puellam in regionem Chananaeorum deduceret, nec putaret is causa coniugis in solum patrium rediturum. atque ut ea strenue mandata exsequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit.

5. ita servus profectus in Mesopotamiam ad oppidum Nachor, Abrahae fratris, devenit. successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti; huius filiam Rebeccam, speciosam virginem, conspicatus poposcit atque ad dominum adduxit.

6. post id Abraham accepit uxorem Cethuram nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur, suscepitque ex ea filios. sed Isaac Sara edito substantiam tradidit, his autem, quos ex concubinis susceperat, dona distribuit. atque ita ab Isaac separati sunt.

7. Abraham diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta; corpus sepulcro Sarae uxoris appositum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License