1. At Rebecca, diu sterilis,
assiduis mariti ad Dominum precibus a die matrimonii vigesimo fere anno geminos
edidit; qui in matris aluo exultasse saepius traduntur, dictumque responso Dei
est, duos in his populos praenuntiari, et maiorem minoris subdendum esse
principio. sed prius editus, asper saetis, Esau vocatus, minori Iacob nomen
fuit.
2. ea tempestate gravis
annonae inopia incesserat. qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimalech
cessit, admonitus a Domino, ne in Aegyptum descenderet; eidemque universae
terrae illius possessio promittitur ibique benedicitur, multiplicatusque pecore
atque omni substantia agente invidia ab incolis pellitur; pulsus apud puteum
iuramenti consedit.
3. igitur annis gravior,
luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae
matris Iacob se benedicendum pro fratre obtulit. ita Iacob adorandus
principibus et gentibus fratri praeponitur.
4. quis rebus Esau accensus
fratri necem moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam
confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae, uxorem
acciperet; tanta illis cura fuit, cum in alienis terris consisterent, genus
tamen intra familiam suam ducere.
5. ita Iacob profectus in
Mesopotamiam, per soporem Dominum vidisse traditur; atque ob id locum somnii
sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit; vovitque, si rebus prosperis
revertisset, titulum sibi domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita
sibi forent, Deo daturum.
6. inde se ad Laban fratrem
matris contulit quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit.
|