1. Erant Laban duae filiae,
Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie
Iacob captus amore virginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre
postulans septem annorum servitio se mancipavit.
2. sed impleto tempore, Lia ei
supponitur; ac rursum septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur.
sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus.
3. filiorum, quos ex Lia Iacob
habuit, haec sunt nomina; Ruben, Symeon, Levi, Iudas, Isachar, Zabulon, Dina;
ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin nati sunt.
at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit.
4. tum Iacob redire ad patrem
cupiens, rum ei Laban socer partem pecorum mercedem servitii dedisset, obque id
parum. sibi eum aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam
profectus est vigesimo post fere anno, quam advenerat. Rachel viro inscio
patris idola furto abstulit; qua iniuria Laban generum persecutus, non repertis
idolis, pace facta regressus est, multum obtestatus generum, ne uxores filiabus
suis superduceret.
5. inde digressus Iacob vidisse
angelos et castra Dei traditur. sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater
incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi
fratrem exploravit. tum ille obviam fratri processit; nec tamen Iacob se ultra
fratri credidit.
6. sed pridie, quam inter se
fratres convenirent, Deus humana specie assumpta, colluctatus cum Iacob
refertur. et cum adversus Deum praevaluisset, tamen non esse mortalem non
ignoravit; benedici se ab eo flagitabat.
7. tum a Deo ei immutatum
nomen est, ut ex Iacob Israel diceretur. sed cum ille vicissim a Deo nomen Dei
quaereret, neu esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum. ex
colluctatione autem latitudo feminis Iacob obtorpuit.
|