1. Igitur Israel declinans
fratris domum, promovit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio
accepto tabernaculum statuit sibi. huic oppido Emor, Chorraeus princeps,
praeerat.
2. huius filius Sychem Dinam
filiam Iacob ex Lia genitam stupro subdidit. quo comperto Symeon et Levi, Dinae
fratres, omnes in oppido sexus virilis dolo peremerunt atque impigre sororis
ulti iniuriam; oppidum a filiis Iacob direptum praedaque omnis abducta.
3. id factum aegre admodum
tulisse Iacob traditur. mox a Deo monitus Bethel petiit ibique altarium Deo
statuit. inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit;
puer Beniamin vocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta.
4. at Esau potens divitiis
erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis; cuius progeniem in
hoc tam praeciso opere inserendam non putavi. si quis studiosior erit, ad
originem revertatur. post excessum patris Iacob in solo eo, in quo Isaac
vixerat, commorabatur. filii eius aliquando ab eo pascui gratia cum gregibus
secesserunt, Ioseph tamen et Beniamin parvus domi resederant.
5. carus admodum Ioseph patri
obque id invisus fratribus, simul quia frequentibus eius somniis maiorem eum
omnibus futurum portendi videbatur. igitur ad inspiciendos greges revisendosque
fratres a patre missus oportunus iniuriae fuit.
6. namque viso fratre
consilium necis eius ceperunt. sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore
abhorrebat animus, in lacum demissus; mox suadente Iuda deducti ad mitius
consilium negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, vendiderunt. atque ab
his Petefrae, praeposito Pharaonis, traditus est.
|