1. Per idem tempus Iudas,
Iacob filius, Savam Chananaeam in matrimonium assumpsit. ex qua tres filios
sustulit, Her, Onan, Selam. sed Her Thamar concubio sociatur. quo mortuo Onan
fratris uxorem accepit; qui, quia spermata in terram effunderet, exstinctus a
Deo refertur.
2. tum Thamar meretricio
habitu assumpto socero mixta est, exque eo geminos edidit.
3. in partu autem illo
mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dinoscendum qui prius nasceretur,
obstetrix manum eius cocco illigasset, reductus in alvum matris puer posterior
editus est. nomen infantibus Fares et Zara inditum.
4. at Ioseph, cum benigne a
curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur domumque eius et familiam
procuraret, decorus ipse insigni specie uxoris domini oculos in se converterat.
cumque amore turpi deperiret, appetitum saepius nec adquiescentem sibi falso
scelere infamat, ac viro queritur stuprum sibi intentatum. ita Ioseph in
carcerem coniectus. erant in eadem custodia ministri regii duo;
5. qui cum somnia sua ad
Ioseph retulissent, futura ex somnio coniectans, unum eorum poenas capite
luiturum, alium absolvendum pronuntiavit. atque ita accidit. igitur post
biennium somnium regi obiectum est.
6. quod cum a prudentibus
Aegyptiorum non posset absolvi, minister regis ille carcere exemptus regem
admonet, Ioseph esse mirum somniorum interpretem.
7. ita Ioseph solvitur interpretatusque
est regi somnium; septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram,
consequentibus inopiam. quo metu rex perculsus, videns divinum in Ioseph
spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio.
8. tum Ioseph abundantibus per
totam Aegyptum frumentis magnam copiam congessit; multiplicatisque horreis
adversus futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus Aegypti in
illo sita erat.
9. per idem tempus duos ex
Asenet filios genuit, Manassen et Ephraem; ipse autem, cum summam a rege
potestatem accepit, erat annorum XXX; nam a fratribus septem decem annos natus
venundatus est.
|