Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -12-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-12-

 

1. Interea rebus in Aegypto adversus famem bene compositis, orbem terrae gravis frumenti inopia quatiebat. qua necessitate compulsus Iacob filios in Aegyptum misit, Beniamin tantum secum domi retento.

2. igitur Ioseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt et more regio adorant. quibus ille visis callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos venisse et subdole loca explorare arguebat.

3. angebatur autem, quod Beniamin fratrem non videbat. res ergo in id deducitur, ut praesentiam eius pollicerentur, nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. ad promissi autem fidem Symeon obses traditur; ipsis frumentum gratis datum. rursum igitur revertentes Beniamin, ut convenerat, deduxerunt.

4. tum se cognoscendum Ioseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium. ita eos oneratos frumento multisque donatos domum remisit, praemonens quinque adhuc annos famem futuram; cum patre atque omni progenie et familia commigrarent.

5. ita Iacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo et trigesimo, a diluvio autem anno MCCC et LX. ceterum ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni CCXV.

6. igitur Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto advenerat, urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet.

7. tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustravit. decessit autem annos natus CXLVII. funus magnifice curatum; corpus in sepulchro patrum Ioseph condidit.

8. fratres post patris obitum pro conscientia paventes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno decimo et centesimo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License