Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -13-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-13-

 

1. Igitur Hebraei, qui in Aegyptum devenerant, incredibile memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie Aegyptum repleverint.

2. sed defuncto rege, qui eos ob merita Ioseph benigne fovebat, succedentium regum imperio deprimebantur. nam et opus durum aedificandarum civitatium eis impositum, et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis vindicarent, parvulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur.

3. nec dissimulari cruentum imperium licebat. qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum nutriendum pro filio curavit; nomen puero Moyses dedit.

4. Moyses hic, cum viriles annos ageret, conspicatur Hebraeum ab Aegyptio pulsari; quo permotus dolore. fratrem ab iniuria vindicans, Aegyptium calce perculsum interemit.

5. mox supplicium e facto metuens in terram Madian profugit; et apud Iothor sacerdotem regionis illius diversatus filiam eius Sepphoram in matrimonium accepit exque ea duos filios Gersam et Eliezer sustulit.

6. hoc tractu temporum Iob fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem iustitiam complexus, praedives opibus atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus neque amissis depravatus est.

7. nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus, non potuit vinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret.

8. mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus omnia quae amiserat in duplum recepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License