Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -14-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-14-

 

1. At Hebraei multiplicato servitutis malo pressi, querelis in caelum conversis, spem auxilii a Deo exspectabant. tum Moysi pascenti oves repente rubus ardere visa, flammis tamen, quod erat mirabilius innoxiis.

2. qua novitate obstupefactus rubo propius accessit, statimque ad eum istius modi fere verbis Deus locutus est; Dominum se esse Abraham, Isaac et Iacob, quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat; iret ergo ad regem Aegypti ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret. cunctantem potestate confirmat, virtutem ei signorum faciendorum impertiens.

3. ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit; missum se a Deo prodit verbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret. at ille negans se Dominum nosse parere imperio abnuebat.

4. cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex virga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem convertisset totamque terram ranis opplesset, facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes, quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei virtutem pronuntiabat, donec superductis sciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus maiestate divina ista fieri.

5. tum rex malo coactus, advocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem averterent.

6. sed ubi clades exempta est, impotens sui animus, in se reversus, exire, ut convenerat, Israelitas non patiebatur. ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et evictus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License