Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -15-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-15-

 

1. Sed pridie quam Aegypto populus egressus est, mandatis Dei instruitur rudis adhuc temporum, mensem illum, qui tunc erat, primum omnium mensium esse cognosceret; sacrificium autem diei illius in sollemnitatem consequentium saeculorum ita esse celebrandum, ut quarta decima die mensis agnus immaculatus, anniculus, victima caederetur, eiusdem sanguine postes illinirentur; carnem penitus exedendam, os autem non conterendum; septem diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc posteris traderent.

2. ita populus egressus dives et suis copiis et Aegypti spoliis cumulatior; cuius numerus ex quinque et septuaginta Hebraeis, qui primi in Aegyptum descenderant, ad milia virorum sescenta pervenerat ... ab eo autem, quo primum Abraham terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo, a diluvio autem mille quingentis quinque et septuaginta.

3. igitur propere egressis columna nubis interdiu, noctu columna ignis praeferebatur. sed cum ob interiectum sinum rubri maris praeter terram Phylistiim via duceret, ne postea Hebraeis eremum aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto itinere facultas panderetur, nutu Dei aversi in rubrum mare illati sunt castraque ibi cunctantes constituerunt. quod ubi regi nuntiatum est, Hebraeum populum viae errore in obiectum mare devenisse, nullum ei esse exitum obsistente elemento, furens animi, quoniam angebatur, tot hominum milia regno suo et potestati decedere, exercitum propere educit.

4. iamque eminus arma signaque et protentae patentibus late campis acies visebantur, cum Hebraeis metu trepidis et caelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum virga mare discidit.

5. ita populo, cedentibus in latera aquis, velut in continenti iter pervium fuit. nec cunctatus rex Aegyptius cedentes insequi mare, qua patebat, ingressus; mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License