1. Tunc Moyses incolumitate
suorum, exitio hostium virtute exultans canticum Deo cecinit, idemque omnis
turba virilis ac muliebris sexus fecit.
2. sed ingressos eremum, cum
iam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem
usui non erat.
3. ac tum primum impatientis
populi contumacia apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum
aquis intulit, cuius haec vis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet.
4. exin promotum agmen apud
Elim duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus palmarum repertis
consedit. rursum populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti servitium
cum saturitate ventris desiderans; tum grex coturnicum superne missus castra
opplevit.
5. postero autem die
animadvertunt qui extra castra processerant, parvis quibusdam siliquis oppletum
solum; quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine erat, ut
crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram videmus.
6. tum per Moysen populus
admonetur, panem hunc eis munere missum Dei; unumquemque in id paratis vasculis
tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset;
sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent.
7. verum populus, ut semper
parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenavit cupiditatem, ex
reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in
vermes effervescebant,
8. cum die sexto in sabbatum
reservata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor
melli proximus; nomen manna traditur. in testimonium autem divini muneris
reservasse Moyses gomor plenum in vase aureo dicitur.
|