Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -17-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-17-

 

1. Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino apud locum, cui Choreb nomen est, virga petram percutiens large aquae copiam fecit.

2. sed ubi Raphidin perventum, Amalecitae populum incursionibus vastabant. Moyses suis in proelium eductis, cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Ur spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. sed cum dubio eventu acies concurrissent, Moysi precibus victor Iesus hostes in noctem cecidit.

3. per idem tempus Iothor, Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum viro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum venit.

4. huius consilio Moyses ordines populi distribuit; tribunos centurionesque et decuriones praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit; Iothor in patriam regressus.

5. exin ad Sinam montem perventum. ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei voces; idque sollicite curatum. sed ubi Deus monti institit, validis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus advolvebantur.

6. sed Moyses et Aaron in montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. ita lex lata multiplex et copiosa Dei verbis, et saepe repetita; cuius si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat, nos eam breviter perstringimus.

7. Non erunt, inquit, tibi dii alieni praeter me; non facies tibi idolum; non sumes nomen Dei tui in vanum; sabbato nullum opus facies; honorifica patrem tuum et matrem tuam; non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices adversus proximum tuum; non concupisces quicquam proximi tui.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License