Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -18-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-18-

 

1. His a Deo dictis, cum tubae circumstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, verba Dei non sustinens; poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Deus atque ita audita ad populum referret.

2. edicta autem Dei ad Moysen istius modi sunt; Hebraeus puer pecunia emptus sex annis serviet, post haec liber erit; sponte autem permanenti in servitute auris forabitur. qui hominem occiderit, capite poenas luet; qui imprudens, rite exul erit. qui patrem matremve pulsaverit conviciumve eis dixerit, capitali supplicio afficitor.

3. si quis Hebraeum subreptum vendiderit, morti dabitur. si quis servum proprium servamve percusserit exque eo ictu obierit, reus in iudicio fiet. si quis partum non deformatum mulieri excusserit ... neci dabitur. si quis servo oculum aut dentem extorserit, servus vindicta liberabitur.

4. taurus si hominem occiderit, lapidabitur; si dominus sciens bestiae vitium non consuluerit, et ipse lapidabitur, aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. si servum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur. si quis defossum lacum non coopuerit pecusque in lacum ceciderit, pretium pecudis domino dabit. si taurus alterius taurum occiderit, pecus venumdabitur pretiumque domini partientur, peremptum etiam divident. quod si dominus vitium tauri sciens non consuluerit, taurum dabit.

5. si quis vitulum subripuerit, quinque restituet; si ovem subripuerit, quadrupli poena erit; si viva penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet. nocturnum furem occidi licet, diurnum non licet. si cuius pecora alterius sata depaverint, dominus pecoris eversa restituet. si depositum perierit, is, penes quem depositum fuit, iurabit nihil se dolo egisse. fur inventus duplum dabit. commendatum pecus a bestia interceptum non restituetur.

6. si quis virginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam et ita eam uxorem accipiet; si pater puellae nuptias recusaverit, dotem raptor dabit. si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur.

7. sacrificans idolis pereat. viduam et orphanum non premendos; pauperem debitorem non perurguendum, nec usuram poscendam; vestimentum pauperis pro pignore non accipiendum. principem populi non increpandum. primogenita omnia Deo offerenda. carnem a fera captam non edendam. coitiones in testimonium falsum in quamcumque malitiam non esse faciendas. [inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. si animal inimici succubuisse oneri inveneris, erigere debebis.

8. innocentem et iustum non occides. non iustificabis impium pro muneribus.] munera non accipienda. advenam benigne habendum. sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum. fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License