Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -19-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-19-

 

1. Haec fere Moyses ad populum verba Dei retulit altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit.

2. ac rursum montem, in quo Deus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nabad et Abiud maioribusque natu septuaginta. sed hi non valentes Dominum intueri, locum tamen, in quo Deus stabat, viderunt; cuius mirabilis forma et claritudo eximia refertur. Moyses accersitus autem a Deo interiorem nubem, quae circum Deum steterat, ingressus, quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur.

3. quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca rituque sacrificandi edoctus verbis Dei est; quae ego, quia prolixa admodum videbantur, inserenda huic tam praeciso operi non putavi.

4. sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato eius reditu Aaron compulit simulacra facere.

5. tunc ex metallis conflatis vituli caput exstitit. cui cum populus, Dei immemor, hostias obtulisset vinoque se et ventri dedisset, Deus spectans haec iusto dolore improbum populum nisi a Moyse exoratus delesset.

6. sed regressus Moyses, cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos Levitas ad se gregavit eisdemque praecepit, ut districtis gladiis populum caederent. quo impetu XX tria milia virorum perempta traduntur.

7. tum Moyses tabernaculum extra castra constituit; quod quotiens fuisset ingressus, columna nubis astare pro foribus visebatur coramque ad Moysen Deus loquebatur.

8. poscente autem Moyse ut Dominum in maiestate propria videret, responsum formam Dei mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius videre concessum; tabulaeque, quas Moyses prius confregerat, refectae. sed in hoc colloquio Dei XL diebus diversatus apud Dominum Moyses traditur.

9. cumque de monte descenderet tabulas praeferens, tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non valeret. sed cum mandata Dei relaturus esset, vultum velamento obtexit, atque ita ad populum verbis Dei locutus est. hoc in loco tabernaculum interiorumque eius aedificatio referetur. quo consummato nubes superne decidit

10. atque ita tabernaculum obumbravit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License