1. Exin Leviticus liber sequitur, in quo
litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena
omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere volet, perfectius inde
capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam
persequimur.
2. Igitur Levi tribu in sacerdotium
segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et III D.
3. cum ergo populus mannae cibo, ut supra
retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus viles,
quibus in Aegypto assueverat, desiderabat.
4. tum Deus immensam copiam coturnicum
castris intulit; quas cum avide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus
interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, adeo ut XX et III virorum
perisse tradantur. ita populus eo, quem desiderabat, cibo punitus est.
5. inde promotum agmen et in Faran ventum
est; edoctusque a Deo Moyses, vicinam esse terram, cuius possessionem eis
promiserat Deus, exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia
esse regionem, sed gentes validas et munita ingentibus muris oppida.
6. quod ubi populo compertum, magna mentes
omnium formido incesserat; eoque mali ventum, ut spreto Moysi imperio ducem sibi
constituere pararent, cuius ductu in Aegyptum reverterentur.
7. tum Iesus et Chaleb, qui inter
exploratores terrae fuerant, conscissis vestibus flentes populum obtestantur,
ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus; se quoque una cum his
fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse;
8. promissis illos Dei confidere oportere,
hostes praedae potius quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male
renitens, in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus partem populi
hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis ad vulgi formidinem.
|