1. Secuta est eorum contumacia, qui se
Dathan et Abiron ducibus adversum Moysen et Aaron erigere conati sunt; sed eos
vivos hiatu suo terra obsorbuit.
2. nec multo post totius populi in Moysen et
Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas ni sacerdotibus
introire, irrumperent. tum vero catervatim in eos grassata mors est; momentoque
omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem avertisset.
numerus tamen peremptorum septingenti et XIIII milia fuit.
3. nec multo post ob aquae penuriam, ut iam
saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses a Deo monitus, ut petram virga
feriret, familiari sibi experimento, siquidem id iam ante fecisset, semel atque
iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo
Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit;
denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius
ostendam.
4. igitur Moyses ex eo loco promovens, cum
praeter Edom agmen ducere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam
poposcit, ob ius sanguinis bello abstinendum ratus; etenim gens illa Esau
progenies erat. sed rex supplices aspernatus transitum negavit, paratus armis contendere.
5. tum Moyses in Or montem iter convertit,
vetita via abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet, in
eoque cursu regem gentis Chananaeorum delevit. Seon quoque regem Amorraeorum
perculit omnibusque eorum oppidis potitus est; Basan etiam et Balac reges
devicit. castra super Iordanem haud longe ab Iericho molitus est. tum adversus
Madianitas certatum victique et subacti sunt.
6. Moyses mortuus est, cum XL in deserto
annos populo praefuisset. ceterum Hebraei ob hanc causam tanto tempore in eremo
fuisse traduntur, donec omnes, qui verbis Dei non crediderant, interirent.
excepto enim Iesu et Chaleb nemo ultra XX annos natus, Aegypto profectus,
Iordanem transiit.
7. ipse Moyses ut terram promissam videret
tantum nec contingeret, peccato eius adscribitur, quod eo tempore, quo saxum
ferire et aquam producere praeceptus est, post tot virtutum suarum experimenta
dubitaverit.
8. decessit autem anno aetatis vigesimo et
centesimo. de sepulchri loco parum compertum.
|