Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -22-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-22-

 

1. Moyse mortuo summa rerum penes Iesum Nave filium erat; etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, virum virtutibus sui simillimum.

2. principio autem suscepti imperii dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat.

3. sed Iordanis flumen validissimum transitum prohibebat, quia neque navium copia pro tempore erat neque vadari fluvius poterat, qui tum pleno alveo ferebatur. igitur arcam praeferri a sacerdotibus eosdemque adverso flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur; ita per siccum copiae traductae.

4. erat in his locis oppidum nomine Iericho, muris validissimis munitum neque expugnationi neque obsidioni facile. sed Iesus Deo fretus, non armis aut viribus urbem aggressus, ferri arcam Dei circa muros iubet sacerdotesque praeire arcam et tuba canere. sed cum arca septies circumacta esset, muri ac turres conciderunt, direptum oppidum atque incensum.

5. tum Iesus Deum traditur ... inde adversus Geth ductus exercitus, locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga hosti dedit. quo viso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, vacuam urbem cepere, caesique omnes absque ullius effugio; rex captus summoque supplicio affectus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License