1. Quod ubi vicinarum gentium regibus
compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. verum Gabaonitae,
gens valida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa facturos
pollicentes, receptique in fidem; ut ligna et aquam conveherent imperatum.
2. sed regibus proximarum urbium deditio
eorum iras convicerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth nomine
obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus suis, nuntios ad Iesum
mittunt, obsessis uti succurreret.
3. ita ille maturato itinere inopinantibus
supervenit caesaque ad internecionem multa hostium milia. cum dies caedentes
deficeret noxque victis futura praesidio videretur, merito fidei dux Hebraeus
noctem avertit, dies perseveravit; ita nullum hostibus effugium fuit. quinque
reges capo interfecti sunt. eodem impetu vicinae quoque urbes imperio adiectae
regesque earum perempti.
4. verum quia omnia haec in ordinem persequi
non fuit consilium, dum brevitati studemus, id modo annotandum curavimus, XX et
novem regna imperio Hebraeorum subiecta; quorum terra per undecim tribus
viritim distributa est. Levitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio
data, quo liberius servirent Deo.
5. equidem hoc exemplum non tacitus
praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. etenim
praecepti huius non solum immemores, sed etiam ignari mihi videntur; tanta hoc
tempore animos eorum habendi cupido veluti tabes incessit. inhiant possessionibus,
praedia excolunt, auro incubant, emunt venduntque, quaestui per omnia student.
6. at si qui melioris propositi videntur,
neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera
exspectant, atque omne vitae decus mercede corruptum habent, dum quasi venalem
praeferunt sanctitatem.
7. sed longius quam volui egressus sum, dum
me temporum nostrorum piget taedetque; ad inceptum redeo. igitur, ut supra
dixi, diviso per tribus captivo solo, pace summa Hebraei perfruebantur,
finitimis bello territis tot victoriis nobiles armis temptare.
8. eodem tractu Iesus mortuus est, anno
aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio;
frequens tamen opinio est, XX et VII annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita
est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII.
|