Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -24-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-24-

 

1. Iesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum adversus Chananaeos bellandum esset, dux belli Iudas assumptus est. huius ductu res prospere gestae; domi militiaeque summum otium; populus subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat.

2. inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque immemor matrimonia ex victis assumere paulatimque externos mores trahere ac mox profano ritu idolis sacrificare occepit; adeo cuncta cum externis societas perniciosa est. quae Deus longo ante prospiciens salubri Hebraeos responso instruxerat, devictas gentes ut internecioni darent. sed plebs cupida dominandi imperare victis cum pernicie malebat.

3. igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti divino auxilio, a rege Mesopotamiae evicti et subacti VIII annis captivitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt.

4. rursumque corrupti longae pacis malo idolis litaverunt. moxque aderat poena peccantibus; ab Eglom rege Moabitarum devicti duodeviginti annis servierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis vindicavit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic Semigar successit; isque adversus Allophylos congressus secundum eventu proelium fecit.

5. rursumque Hebraeos secantes idola rex Chananaeorum Iabin nomine subiugavit gravissimamque in eos per XX annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit. adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur. quamquam haec in typum ecclesiae [forma] praemissa sit, cuius auxilio captivitas depulsa est.

6. sub hac duce vel iudice XL annis Hebraei fuerunt. rursumque ob peccata Madianitis traditi duro imperio habebantur, afflictique malo servitutis divinum auxilium imploraverunt. ita semper in secundis rebus immemores caelestium beneficiorum idolis supplicabant, in adversis Deo.

7. unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et severitatem Dei nequaquam emendatum, et cum semper veniam erroris acciperet, semper peccasse post veniam, nihil mirum videri potest Christum ab his non receptum, cum iam inde ab initio totiens in Domino rebelles deprehendantur; magisque mirum est, illis semper peccantibus numquam Dei, si quando eum imploraverunt, defuisse clementiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License