1. Igitur cum eis, ut supra
retulimus, Madianitae dominarentur, conversi ad Dominum, misericordiam solitam
flagitantes, impetraverunt.
2. erat in Hebraeis Gedeon
quidam nomine, vir iustus et carus Deo acceptusque. huic angelus de campo
messis domum revertenti adstitit et ‘Dominns' inquit ‘tecum, potens in
virtute’.
3. at ille voce humili non
esse in se Deum ingemescebat, siquidem quod populum captivitas premeret,
virtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur.
4. tum angelus ‘vade’
inquit ‘in hoc spiritu, quo locutus es, et populum de captivitate eripe.' ille
vero abnuere se infractis suorum viribus, cum ipse minimus esset, tantum onus
suscipere. perstare angelus, ne dubitaret posse fieri, quae Deus loquebatur.
5. perfecto sacrificio
dirutaque ara, quam Baalis idolo Madianitae sacraverant, ad suos profectus
castra castris hostium contulit. sed Madianitis etiam gens Amalech se
coniunxerat; Gedeon vero non amplius quam ad triginta et II milia exercitum
paraverat.
6. sed priusquam
confligeret, Deus ad eum locutus est, nimiam esse hanc multitudinem, quam in
proelium vellet educere; Hebraeos pro solita perfidia eventum pugnae non Deo,
sed virtuti suae daturos; itaque daret volentibus discedendi potestatem. quod
ubi populo divulgatum, XX et II a castris recesserunt. sed ex decem milibus,
quae resederant, admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit;
7. reliquos ab armis
dimisit. ita media vigilia castra hostium ingressus, iussis omnibus tuba
canere, magnum terrorem iniecit; neque cuiquam resistendi animus fuit; turpi
fuga quo quisque potuit dilapsi. sed occurrentibus omni ex parte Hebraeis
passim fugientes cadunt. reges Gedeon persecutus ultra Iordanem, comprehensos
neci dedit. ea pugna C et XX ex hostibus caesa, XV capta traduntur.
8. tum consensu omnium
Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum. quod ille aspernatus communi iure
cum civibus vivere quam praeesse suis maluit. depulsa igitur captivitate, quae
septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit.
|