Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -26-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-26-

 

1. Sed defuncto Gedeon filius eius Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sicimorum principibus operam navantibus, regnum occupavit.

2. isque discordiis civilibus exercitus, cum suos bello premeret; turrim quandam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset.

3. huic successit Thola, qui duobus et XX annis regno potitus est. post hunc Iair fuit, qui cum aeque viginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Deo idolis se mancipavit. obque id Israelitae subacti sunt ab Allophylis et Ammonitis duoque de XX annis sub eorum imperio fuerunt.

4. quo tempore eis Deum invocantibus divinum responsum redditum est, simulacra potius invocarent, se non ultra misericordiam ingratis praestiturum. at illi flentes culpam fateri et veniam precari, abiectisque idolis Deum implorantes negatam licet misericordiam impetraverunt.

5. igitur Iepta duce ad libertatem armis vindicandam frequentes conveniunt, missis prius ad Ammon regem legatis, finibus suis contentus bello abstineret. at ille proelium non abnuens aciem instruxit. tum Iepta prius quam signum pugnae daretur, vovisse dicitur, si prospere pugnasset, eum, qui sibi primus revertenti obvius fuisset, hostiam Deo dandum.

6. ita victis hostibus, cum domum rediret, filia ei obviam fit, quae patrem exceptura victorem cum tympanis et choris laeta processerat. tum Iepta consternatus, dolore conscissis vestibus, indicat filiae voti necessitatem. at illa non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses vitae spatium petit, ut aequales suas prius videret. quibus actis ultro ad patrem rediit votumque Deo reddidit.

7. Iepta principatum sex annis tenuit. huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio anno septimo decessit. postque eum Ailon Zabulonites annis X itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur ediderunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License