1. Rursum Israelitae ad
idola conversi, divino destituti praesidio, subiecti Allophylis per XL
captivitatis annos poenas perfidiae pependerunt.
2. ea tempestate Samson
natus traditur. huius mater diu sterilis angelum vidit, dictumque ei est, vino
et sicera atque immundis abstineret; fore uti puerum ederet libertatis vindicem
et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson nomen ei indidit.
3. is intonso capite mirae
virtutis fuisse traditur, adeo ut leonem in via obvium manu discerperet. uxorem
ex Allophylis habuit; quae cum absente viro in alterius matrimonium
convenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est; fretus Deo et
viribus palam victores clade afficiebat. CCC siquidem vulpibus captis, ardentes
lampades earum illigavit caudis atque eas agris hostium immisit. ac tum forte
maturis messibus facile incendium fuit, vineaeque et olivarum arbores exustae.
4. grandi Allophylorum
exitio abreptae uxoris iniuriam ultus videbatur. quo dolore Allophyli permoti
mulierem tanti mali causam cum domo et
patre incendio consumpserunt. sed Samson parum se vindicatum ratus, urguere
omnibus incommodis profanam gentem non desinebat.
5. tum compulsi Iudaei
vinctum eum Allophylis tradiderunt; sed traditus ruptis vinculis, arrepto osse
asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostravit. ingravescente
autem aestu, cum siti affectus esset, invocato Deo ex osse, quod manu tenebat, aqua
fluxit.
|