Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -28-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-28-

 

1. Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius virtute domitis. igitur insidiantes vitae eius nec palam eum temptare audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia corripiunt, virtutem viri uti proderet.

2. illa eum blandimento muliebri aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut indicaret, in crinibus capitis virtutem suam subsistere.

3. mox dormienti insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis tradidit; nam saepe prius traditum comprehendere nequiverant. tum illi effossis oculis vinctum compedibus in carcerem coniecerunt.

4. sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo virtus redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes.

5. ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat;

6. productus Samson inter columnas statuitur. tum ille tempore arrepto, invocato prius Domino, columnas disiecit; turbaque omnis ruina domus obruta, ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum XX annis Hebraeis praefuisset.

7. huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum sine duce invenio. ideo, cum adversus Beniamin tribum civile bellum fuit, Iudas temporarius dux belli assumptus est. sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius annotaverunt; plerique ita eum praeterierunt, ut post Samson Heli sacerdotem subiunxerint. nos eam rem ut parum compertam in medio relinquemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License