Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -29-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-29-

 

1. Per haec tempora civile, ut diximus, bellum exarserat, causa autem motus haec fuit.

2. Levites quidam cum concubina iter faciens, urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis incolebatur, successerat. cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, iuvenes ex oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes.

3. multum a sene increpiti aegreque exorati, vicario demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, advenae pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed illa - stupri iniuria an verecundia, parum definio - viso viro animam efflavit.

4. tum Levita in testimonium diri facinoris membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti invidia commoveret.

5. quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus adversum Beniamin in bellum conspirant. huic bello Iudas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum; tertio demum Beniamitae victi caesique ad internecionem; ita paucorum scelus publico exitio punitum.

6. haec quoque Iudicum volumine continentur; Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata videtur historia.

7. nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, video medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo.

8. ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni CCCC et XVIII, a mundi autem exordio anni IIII CCC et III.

9. quamquam ab hac supputatione nostra ceteros discordare non nesciam; sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exsequar.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License