1. Victores secundo proelio Allophyli arcam
Dei, quas in potestatem venerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon
intulerunt.
2. sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca
illata est, corruit; cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum
est. inde mures per omnem regionem exorti noxiis morsibus multa hominum milia
leto dabant.
3. quo malo compulsi Azotii ad declinandam
calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui cum simili clade afficerentur,
in oppidum Ascalonensium arcam transvexerunt. his vero, advocatis gentis eius
primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia
principum augurumque et sacerdotum imposita vehiculo multis cum muneribus
remittitur.
4. illud mirabile, quod, cum oneri boves
feminas subiecissent vitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in
Iudaeam pecudes direxerunt, non revocante affectu foetus relicti. cuius rei
miraculo reguli Allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti religiosum
officium praestiterunt.
5. Iudaei autem, ubi referri arcam viderunt,
certatim ex oppido Betsamis cum gaudio obviam ruere, festinare, exsultare,
grates Deo referre. mox Levitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo
celebrant, bovesque eas, quae arcam adduxerant, immolant.
6. sed in oppido, quod supra diximus, teneri
arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saevitum, arca in
Cariathiarim oppidum translata est ibique per viginti annos fuit.
|