Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -32-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-32-

 

1. Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati.

2. Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus victoria penes Hebraeos stetit.

3. sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinvisum, populus desiderabat; plane insigni exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare.

4. igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret.

5. at ille placide salubri oratione ab insana voluntate detorquere plebem; dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, servitutem detestari, postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti. Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent.

6. his atque aliis istius modi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Deum consulit. qui permotus vecordia insanae gentis nihil adversum se petentibus negandum respondit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License