1. Crescebat in dies in eum regis odium
stimulante invidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et
Ionathae filio imperavit, vitae eius ut insidias pararent.
2. sed Ionathae carus acceptusque iam inde a
principio David fuerat; itaque rex increpitus a filio cruentum imperium
repressit.
3. sed non diu mali boni sunt. nam cum
spiritu erroris Saul affligeretur, eique David assisteret, cithara laborantem
deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere
declinasset.
4. exinde iam non occulte, sed palam ei
necem parabat; nec ultra se David regi credidit. ac primum fugiens ad Samuelem
se contulit, inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad
prophetam monitus in terram Iudae regressus, vitae periculum adiit.
5. ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem
interemit, cur David recepisset; et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem
manus inferre auderet, Doec Syrus cruentum ministerium exsecutus est.
6. post id David desertum petiit. illuc
quoque eum Saul persecutus est, sed inani opera eius exitium moliebatur, quem
Deus protegebat. erat in deserto spelunca, vasto recessu patens. in huius
interiora David se coniecerat.
7. Saul nesciens in primo speluncae aditu
reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod
ubi David animadvertit, hortantibus cunctis, ut oportunitate uteretur,
abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit.
8. mox egressus tuto eminus loco a tergo
allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius
caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum
interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, veniam precari, lacrimas
fundere, pietatem David extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium
appellans.
9. tantum ex feroci illo animo mutatum;
crederes nihil ultra adversum generum ausurum. sed David, qui pensius ingenium
mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se
continebat.
10. Saul vecors animi, quia comprehendendi
generum potestas non erat, filiam suam Melchol David, ut supra retulimus,
nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. David ad Allophylos confugit.
|