Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -36-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-36-

 

1. Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius viscera spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis victum ab Allophylis in proelio casurum.

2. igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem instruunt, David tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt sibi illum adversum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt; Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit.

3. de aetate imperii eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum a Paulo, cuius illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos.

4. plerique tamen, qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt, cui opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat; refertur autem per David regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset. ergo, cum intra id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit imperium.

5. eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui sub Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere nihil de eius annis sacra historia signavit ... a plerisque autem LXX annis praefuisse populo refertur; sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non repperi.

6. nos in tanta erroris copia Chronicorum annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut superius memoravimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License