Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-37-
1. Saul perempto David in terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo flevisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit; ibi rursum regali unguento illitus rex appellatus est. 2. sed Abenner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto David, Isbaal regis Saul filium regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum; pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte David exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum se Abenner David regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentaverat. 3. per idem tempus omnes fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnaverat. ita tertio rex unguitur, annorum circiter XXX. 4. Allophylos in regnum irruentes secundis proeliis reppulit. ea tempestate arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in animo haberet, divinum ei responsum redditum, semini illius id reservari. 5. bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugavit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit. 6. bellum deinde adversum Ammonitas ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum coniuraverant, David summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello remotus intra Hierusalem commorabatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |