Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-39-
1. Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus visus est, petendi quae vellet tribuens optionem. 2. sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum dedit. 3. namque duae mulieres una in domo diversantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, viventem abstulit. inde inter eas de puero altercatio, postremo res ad regem delata; difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi testis deerat. 4. tum Salomon divinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius dividi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquievisset, alia vero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicavit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem veritatem prudentia protulisset. 5. ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |