Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-51-
1. Quo nuntio Sennacherim ad sua tuenda conversus, fremens et clamitans victori sibi victoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum verborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad excidium Iudaeae mature rediturum. 2. sed nihil his Ezechias motus orasse Deum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret. ita eadem nocte angelus castra Assyriorum aggressus multa hominum milia leto dedit. rex trepidus in oppidum Ninivem confugit ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit. 3. per idem tempus Ezechias aeger corpore morbo incubuerat. cumque Isaias ei verbis Domini annuntiasset vitae eius finem adesse, flesse rex traditur; ita XV annos prorogari sibi ad vitam meruit. 4. quibus peractis nono et vigesimo imperii anno decessit; regnum Manasse filio reliquit. is a patre multum degenerans relicto Deo culturas impias exercuit; ob quod in potestatem Assyriorum traditus malo coactus agnovit errorem, populumque adhortatus est, ut relictis idolis Deum colerent. nihil sane dignum memoria gessit, regnavit autem annos V et L. 5. Amos deinde filius eius regnum indeptus est, nec ultra biennium eo potitus est; paternae impietatis heres, Dei neglegens, suorum insidiis circumventus periit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |