Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-11-
1. Erat ea tempestate apud Babyloniam Neemias minister regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum carissimus. 2. is Iudaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in isdem ruinis iacere patriam, totis sensibus conturbatus cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiam divinam efflagitans. 3. igitur cum eum rex inter epulas maestum extra solitum animadvertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret. tum ille adversa gentis suae et ruinam civitatis deflere, quae iam per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet; daret sibi eundi et restituendae eius potestatem. 4. paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam pervenisset, viritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa omnes curabant. 5. iamque ad medium machinae processerant, cum flagrante invidia gentium vicinae urbes conspirant opera interrumpere Iudaeosque ab aedificando deterrere. sed Neemias, dispositis adversum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit; consummatoque muro et valvis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est. censuitque populum minime urbi parem, neque enim amplius quam ad quinquaginta milia promiscui sexus atque ordinis reperta; 6. tantum ex illo quondam immani numero frequentibus bellis absumptum aut captivitate detentum. nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, CCC et XX milia virorum armaverant. a Deo ob peccatum internecioni et captivitati datae ad hanc usque paucitatem devenerant. 7. sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit; decem vero prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dispersae numquam in solum patrium regressae, hodieque barbararum gentium imperiis continentur. sed consummatio restituta urbis XXX et II imperii Artaxersis anno refertur. 8. a quo tempore usque ad Christi crucem, id est Fufium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et VIII; ceterum a restitutione templi usque in eversionem, quae sub Vespasiano consule Augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III. 9. praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in eversionem LX et VIIII hebdomadas futuras pronuntiaverat. a die autem captivitatis Iudaeorum usque in tempus restitutae civitatis fuerunt anni CCLX. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |