Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-2-1. Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex milia, sicut processu voluminis istius digeremus; quamquam inter se parum consentiant, qui rationem temporum investigatam ediderunt. 2. quod cum vel Dei nutu vel vitio vetustatis eveniat, calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est; viro Adam, mulieri Eva nomen fuit. sed constituti in paradiso, cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram velut exules terram eiecti sunt. 3. deinde ex his Cain atque Abel nascitur; sed Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum civitas condita est, auctoris nomine vocitata. 4. ex hoc Irad atque ex eo Ma¸iahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit isque Lamech genuit, a quo iuvenis occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi; quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur. 5. igitur Adam post necem filii minoris Seth filium procreavit, cum iam trigesimum et ducentesimum annum aetatis implesset, vixit autem annos DCCCCXXX. Seth vero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit; qui ob iustitiam translatus a Deo traditur. 6. huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit; ex quo Noë natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus acceptusque. 7. qua tempestate cum iam humanum genus abundaret, angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma virginum capti illicitas cupiditates appetierunt; ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt. 8. hi paulatim mores noxios conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diversae inter se naturae permixtio monstra gigneret. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |