Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-20-
1. Ea tempestate Matthathias, Iohannis filius, sacerdos erat. hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publico profanantem in ore omnium iugulavit. 2. tum demum reperto duce facta secessio est. Matthathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus, speciem iusti exercitus effecerat; quis omnibus destinatum erat adversus profanum imperium se armis tueri, et vel in bello occumbere quam impias cerimonias exercere. 3. interea Antiochus per Graecas quoque urbes, quae in illius imperio erant, repertos Iudaeos sacrificare cogebat inauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat. 4. qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit; qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum violare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |