Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-30-
1. Igitur post excessum Neronis Galba imperium rapuit; mox Otho Galba interfecto occupavit. 2. tum Vitellius e Gallia fretus exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto summam rerum usurpavit. quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu rei publicae ab improbis vindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu consalutatus. Titum filium Caesarem facit; eidem pars copiarum et obsidendae Hierosolymae negotium datum. 3. Vespasianus Romam profectus, summo favore senatus et populi receptus, cum se Vitellius interfecisset, imperium confirmavit. interea Iudaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant, passimque viae oppleri cadaveribus coepere, victo iam officio humandi; quin omnia nefanda esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat. 4. igitur defessis defensoribus irrupere Romani. ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris aliisque Iudaeae oppidis multitudo convenerant; nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore, quo Dominum cruci affixerat, gens impia internecioni daretur. 5. Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem animis ultro se subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum ad undecies centena milia refertur, capta vero C milia ac venundata. 6. fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis everteret. etenim nonnullis videbatur, aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri, quae servata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet. 7. at contra alii et Titus ipse evertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum et Christianorum religio tolleretur; quippe has religiones, licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos ex Iudaeis exstitisse; radice sublata stirpem facile perituram. 8. ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, abhinc annos trecentos triginta et unum. atque haec ultima templi eversio et postrema Iudaeorum captivitas, qua extorres patria per orbem terrarum dispersi cernuntur, cotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos. nam saepe alias, cum propter peccata captivitatibus traderentur, numquam tamen ultra LXX annos servitutis poenam pependerunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |