Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-41-
1. Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari iubet; idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset. 2. ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri officialibus, acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum convenire; quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat. 3. sed id nostris, id est Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens visum; repudiatis fiscalibus propriis cum sumptibus vivere maluerunt. tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos. 4. hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi, sed longe aliter senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem gravabant; ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil memoria dignum traditur, sed redeo ad ordinem. 5. posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum de industria vacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant. 6. igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides vel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse. 7. idem Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti; ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt. 8. sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem inirent omniaque integra synodo reservarent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |