Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -42-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-42-

 

1. Interim in Oriente exemplo Occidentalium imperator iubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari.

2. qua tempestate Hilarius, quartum iam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse compellitur,

3. cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos volentes misere. ut ego conicio, Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset.

4. is ubi Seleuciam venit, magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat. ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides; quia tum, Arrianis prava de nobis vulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium.

5. ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique pravae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore avulsi.

6. in eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Evagrius, Theodulus. sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum viribus et principis societate.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License