Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-3-1. Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreverat. sed Noë, virum iustum, vita innocens destinatae exemit sententiae. 2. idem admonitus a Deo diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus clausus; volucrum etiam paria itidemque diversi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluvio absumpta. 3. igitur Noë, cum iam imbrium vim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus, id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non revertente - ut ego conicio, cadaveribus detentum - emisit columbam; quae cum consistendi locum non repperisset, reversa est. 4. rursum emissa folium olivae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa non rediit; unde animadversum aquas destitisse. 5. ita Noë arcam egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |