Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-9-1. Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus amore virginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre postulans septem annorum servitio se mancipavit. 2. sed impleto tempore, Lia ei supponitur; ac rursum septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus. 3. filiorum, quos ex Lia Iacob habuit, haec sunt nomina; Ruben, Symeon, Levi, Iudas, Isachar, Zabulon, Dina; ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin nati sunt. at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit. 4. tum Iacob redire ad patrem cupiens, rum ei Laban socer partem pecorum mercedem servitii dedisset, obque id parum. sibi eum aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam profectus est vigesimo post fere anno, quam advenerat. Rachel viro inscio patris idola furto abstulit; qua iniuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta regressus est, multum obtestatus generum, ne uxores filiabus suis superduceret. 5. inde digressus Iacob vidisse angelos et castra Dei traditur. sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem exploravit. tum ille obviam fratri processit; nec tamen Iacob se ultra fratri credidit. 6. sed pridie, quam inter se fratres convenirent, Deus humana specie assumpta, colluctatus cum Iacob refertur. et cum adversus Deum praevaluisset, tamen non esse mortalem non ignoravit; benedici se ab eo flagitabat. 7. tum a Deo ei immutatum nomen est, ut ex Iacob Israel diceretur. sed cum ille vicissim a Deo nomen Dei quaereret, neu esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum. ex colluctatione autem latitudo feminis Iacob obtorpuit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |